- NORA
- I.NORAStraboni Cappadociae urbs ad Taurum montem, quam suô tempore Noroassum vocatum scribit.II.NORAcastellum situm in finibus Lycaoniae, et Cappadociae. Vide quoque Ora.III.NORAurbs Sardiniae excisa, in ora Australi, Ptol. Populi Norenses Plinio l. 3. c. 7. Nura Antonino; Calviri dicitur Leandro. De nominis origine sic Bochart. l. 1. Chanaan. c. 31. Tertia, inquit, in Sardiniam migratio apud Pausaniam Hispanorum est. Sic enim ille, l. 10. Ετὰ δὲ Ἀριςταῖον Ἴβηρες ἐς τὴν Σαρδῶ διαβαίνουσιν ὑπὸ ἠγεμόνι τοῦ ςτόλου Νώραχς, καὶ ᾠ κίςθη Νώρα πόλις ὑπὸ αὐτῶν. Ταύτηι πρώτην γενέςθαι πόλιν μνημονεύουσιν εν τῇ νήσῳ Παῖδα δὲ Ἐρυςθειάς τὲ καὶ Γηρυόνου καὶ Ἑρμοῦ λέγουσιν εἶναι τὸν Νώρακα. At in Solino Aristaeum praecessit Norax. Verba sunt: c. 10. Nihil attinet dicere, ut Sardus Hercule, et Norax Merturiô procreati, quum alter ab Libya, alter ab usque Tartesso Hispaniae, in hosce fines permeâssent, a Sardo terrae, a Norace oppido nomen datum. Norae saltem nomen Punicum est, nempe Naara, unde emphaticum Naaratha; cuius nominis cenmsetur oppid. in tribu Ephraim, Ios. c. 16. v. 7. Naara vero Poenis sonabat Nora, ut Maacha Μωχὰ, quomodo LXX. efferunt, 1. Paral. c. 2. v. 48. Unde Mochus nomen Punicum. Sic Naaran alterius oppidi nomen in eadem tribu, 1. Paral. c. 7. v. 28. Hieronym. Noran scribit et LXX. Interpp. mediô quôdam sonô Νοαρὰν. Sed inter N. et R. est Aiin, quod in O. mutatum est in Alphabeto Cadmi. Hodie locus Nori vocatur. N. peritnet ad formam nominis: et Gap desc: Hebrew est graminetum; nempe in pascuo sita fuit Nora, non procul a ripa Saepri amnis, hodie Servi, ut constat ex Itinerariis. Itaque perperam a Ptolemaeo Nora ponitur, in Australi Sardiniae litore, inter Caralin et Sulchos; quod cluverius vere observat. Gentile Noranus. Steph. Nic Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.